Sénèque, lettre à Lucilius, I, 5

1102 mots 5 pages
Seneca Lucilio suo salutem

Quod pertinaciter studes et omnibus omissis hoc unum agis, ut te meliorem cotidie facias, et probo et gaudeo, nec tantum hortor ut perseveres sed etiam rogo. Illud autem te admoneo, ne eorum more qui non proficere sed conspici cupiunt facias aliqua quae in habitu tuo aut genere vitae notabilia sint; asperum cultum et intonsum caput et neglegentiorem barbam et indictum argento odium et cubile humi positum et quidquid aliud ambitionem peruersa via sequitur evita.
Satis ipsum nomen philosophiae, etiam si modeste tractetur, invidiosum est: quid si nos hominum consuetudini coeperimus excerpere? Intus omnia dissimilia sint, frons populo nostra conveniat.
Non splendeat toga, ne sordeat quidem; non habeamus argentum in quod solidi auri caelatura descenderit, sed non putemus frugalitatis indicium auro argentoque caruisse.Id agamus ut meliorem vitam sequamur quam vulgus, non ut contrariam: alioquin quos emendari volumus fugamus a nobis et avertimus; illud quoque efficimus, ut nihil imitari velint nostri, dum timent ne imitanda sint omnia.
Hoc primum philosophia promittit, sensum communem, humanitatem et congregationem; a qua professione dissimilitudo nos separabit. Videamus ne ista per quae admirationem parare volumus ridicula et odiosa sint. Nempe propositum nostrum est secundum naturam vivere: hoc contra naturam est, torquere corpus suum et faciles odisse munditias et squalorem appetere et cibis non tantum vilibus uti sed taetris et horridis. Quemadmodum desiderare delicatas res luxuriae est, ita usitatas et non magno parabiles fugere dementiae. Frugalitatem exigit philosophia, non poenam; potest autem esse non incompta frugalitas. Hic mihi modus placet: temperetur vita inter bonos mores et publicos; suspiciant omnes vitam nostram sed agnoscant.
Sénèque, lettre I, 5

Que tu étudies avec ténacité, et que, ayant tout laissé de côté, pour cela seulement tu ne travaille qu’à te perfectionner, je l’approuve et je m’en réjouis, et

en relation

  • TESTCASE DOC6
    30000 mots | 120 pages
  • TESTCASE DOC6
    30000 mots | 120 pages
  • TESTCASE DOC6
    30000 mots | 120 pages
  • TESTCASE DOC6
    30000 mots | 120 pages
  • TESTCASE DOC95 IMAGE
    357 mots | 2 pages
  • TESTCASE DOC IMAGE
    30000 mots | 120 pages
  • TESTCASE DOC IMAGE
    30000 mots | 120 pages
  • TESTCASE DOC IMAGE
    30000 mots | 120 pages
  • TESTCASE DOC IMAGE
    30000 mots | 120 pages
  • TESTCASE DOC IMAGE
    30000 mots | 120 pages
  • Trololol
    518 mots | 3 pages
  • pieter de bruegel
    1351 mots | 6 pages
  • Psychologie - l'obsessionnel
    1420 mots | 6 pages
  • Rapport lafarge maroc
    4859 mots | 20 pages
  • Le travail de l'apprenti sur la pierre brute
    1678 mots | 7 pages